Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 140
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/140/ in hac unita sunt quae in illo separata: quod,

si diversa in aeternitate simul vera sunt, nihil

refert. Id enim est secundum diversas rationes

et respectus ad diversa tempora. In

eodem temporis instanti homo cognoscit

equum determinate et indeterminate, at

non secundum idem, ut animal primo modo,

qua hinnibile secundario: consimiliter

in eadem aeternitate novit Deus futurum

contingenter et determinate, non tamen

secundum eundem respectum ad idem

tempus praecise. Non igitur nostris actionibus

Dei praescientia necessitatem imponit,

quando ipsas ut futuras agnoscit solummodo

in libera facultate, ut possint esse et non

esse.

 

 

EXERCITATIO XXIV

Respondet Ciceronianis obiectionibus.

 

Illarum prima haec fuit: Si Deus certissime

videt futura, non possunt igitur

non esse; necessario, igitur, non libere evenient.

Consecutio probatur, quia non posse

non esse convertitur cum necesse est esse.

Respondeo declarando antecedens: Deus

novit futura, fore scilicet non esse. Non possunt

igitur non esse futura concedo. Ergo de

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES